The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 16 › Isaiah 16:2

Isaiah 16:2

Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. + 16.2 Sic erunt. Sic in captivitatem transibunt per Arnon: qui est terminus Moabitarum et Amorrhæorum. HIER. Arnon quæ interpretatur illuminatio eorum qui, derelictis erroribus, transcendunt ad scientiam veritatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For it shall be, that, as a wandering bird cast out of the nest, so the daughters of Moab shall be at the fords of Arnon.

In Context

1[Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. + 16.1 Emitte agnum. HIER. Idcirco prophetæ vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe. Petra deserti. ID. Ruth scilicet, quia juxta præceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit. Ad montem filiæ Sion. Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quæ est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime prædicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit.

3Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas. + 16.3 Ini consilium. Nihil agas sine consilio, nec circumferaris omni vento doctrinæ, sequere magni consilii angelum. Coge consilium. De vagis scilicet et errantibus Ecclesiam faciendo. Pone quasi noctem. Tabernaculum scilicet, in quo quiescere te putabas, etc., usque ad ut fugientem populum Dei apud se recipiat et abscondat.

Read all of Isaiah 16

Cross References

Deuteronomy 2:36ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,

Deuteronomy 3:12Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad. + 3.12 Terramque. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 10. Sunt multi in Ecclesia, etc., usque ad vana scilicet desideria et irrationabiles animi motus. Ruben et Gad. RAB. Ruben primogenitus Jacob, etc., usque ad sed cum ipsis mulieribus et infantibus contendunt transire et ad patriam pervenire.

Judges 11:18et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terræ Moab.)

Isaiah 13:14Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. + 13.14 Damula fugiens. Damula, diabolus est vel prava doctrina, cujus magistri in damula significantur, quæ Græce dicitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 16:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 16:1Isaiah 16Isaiah 16:3 →