The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 21 › Numbers 21:20

Numbers 21:20

De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. + 21.20 In Bamoth. Bamoth adventus mortis, qua scilicet commorimur, ut convivamus ei, et mortificamus membra nostra super terram. Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte Rom. 6.. Qui enim ordinem salutaris viæ tenet, debet per hæc singulariter agere et post multa ad hunc locum venire. ORIG. Et ex Bamoth, inquit, etc., usque ad imo profectibus iter animæ paratur ad cœlum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And from Bamoth in the valley, that is in the country of Moab, to the top of Pisgah, which looketh toward Jeshimon.

In Context

19De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth.

21Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: + 21.21 Misit autem. ID. Mittit Isræl legatos ad regem Amorrhæorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos. Ad Sehon regem. Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhæorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. Et alibi: Ecce princeps hujus mundi mittetur foras Joan. 12., non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur: Quia omnis mundus in maligno positus es Joan. 5., id est, ipse mundi princeps est.

Read all of Numbers 21

Cross References

Numbers 23:14Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, + 23.14 Ædificavit. Res profanis sacrificiis agebatur, et divinatio arte magica quærebatur. Volens tamen Deus abundare gratiam ubi abundavit delictum Rom. 5., adesse dignabatur, non sacrificiis, sed in occursum venienti. Et ibi dat verbum suum et mysteria, et futura pronuntiat, ubi maxime fides et admiratio Gentilium pendet: ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant divinis suis.

Numbers 26:63Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho:

Deuteronomy 1:5trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere: + 1.5 In terra Moab. Exlex siquidem populus fuit, qui legem spiritalem non habuit.

Deuteronomy 4:49omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 21:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 21:19Numbers 21Numbers 21:21 →