Numbers 23:14
Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, + 23.14 Ædificavit. Res profanis sacrificiis agebatur, et divinatio arte magica quærebatur. Volens tamen Deus abundare gratiam ubi abundavit delictum Rom. 5., adesse dignabatur, non sacrificiis, sed in occursum venienti. Et ibi dat verbum suum et mysteria, et futura pronuntiat, ubi maxime fides et admiratio Gentilium pendet: ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant divinis suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 23:1Dixitque Balaam ad Balac: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
Deuteronomy 3:27Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum.
Deuteronomy 34:1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, + 34.1 Ascendit ergo. Tam Moyses quam cæteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, prævidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quæ in Christo data est, et virtutum collatione et cœlestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suæ redemptionis inde eos liberaret. Ostenditque ei. Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris præsignavit, sed neminem ad perfectum duxit.
Isaiah 46:6Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.