Numbers 21:28
ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:15Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.]
Deuteronomy 2:9Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. + 2.9 Filiis Loth tradidi. Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Hæc ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Ar interpretatur suscitavit; Emim, id est terribiles: hi sunt dæmones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiæ parant contra fideles. Enacim quoque de stirpe Enac procreati, et gigantibus proceritate æquati, secundum nomen suum significant dæmones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiæ enim fastu elati omnem militiæ suæ paraturam ascribunt propriæ virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem Psal. 117..
Judges 9:15Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
Isaiah 10:16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. + 10.16 Et subtus gloriam. Dicit Hieronymus secundum Hebræos, corpora interfectorum Assyriorum cœlesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illæsa; et venientes Judæi, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebræi decem tantum de ejus exercitu remansisse.
Jeremiah 48:45In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. + 48.45 In umbra Hesebon steterunt. Quia in ejus munitione sperabat sibi solatium, sed frustra: quia ignis vindictæ verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit.
Amos 1:7Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes ejus.