Numbers 21:8
et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. + 21.8 Fac serpentem ISID. in Num., tom. 5. Morsus serpentum exaltato et inspecto æneo serpente sanabantur, etc., usque ad vivit per Divinitatem quasi æneus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 18:4Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan. + 18.4 Confregitque. Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in æneo serpente. Nohestan vocavit, etc. Quod interpretatur æs eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.
Psalms 145:8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. + 145.8 Dominus solvit compeditos. CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Dominus erigit elisos. Quos diabolus elidit, Dominus erigit. Diligi justos. CAS. Quos locat in æterna beatitudine. 1