Numbers 22:1
Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:20De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. + 21.20 In Bamoth. Bamoth adventus mortis, qua scilicet commorimur, ut convivamus ei, et mortificamus membra nostra super terram. Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte Rom. 6.. Qui enim ordinem salutaris viæ tenet, debet per hæc singulariter agere et post multa ad hunc locum venire. ORIG. Et ex Bamoth, inquit, etc., usque ad imo profectibus iter animæ paratur ad cœlum.
Numbers 31:12et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
Numbers 33:48Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. + 33.48 Ad campestria Moab. ID. In quadragesima secunda mansione, etc., usque ad et spinas quæ suffocaverunt sementem verbi Dei de quibus dicitur: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina Psal. 31.. ORIG. Ultima mansio est, etc., usque ad profectum mentis indicant et incrementa virtutum.
Numbers 34:15id est, duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
Numbers 36:13Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
Deuteronomy 3:8Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hernon,