Numbers 22:20
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. + 22.20 Venit ergo Deus. Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Isræl, et invocet dæmones ad quem jam venerat Deus. ORIG., Hom. 13. Difficile est in explanatione historiæ, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. Si vocare. RAB. Balaam divinus erat, etc., usque ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone. ORIG. Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
21Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
Cross References
Numbers 23:5Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris.
Numbers 23:16Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.
Numbers 24:13Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? + 24.13 Non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse præterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi, etc.
1 Samuel 12:12Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
Isaiah 37:29Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.] + 37.29 Superbia. ID. Non ultra sustinebo, ut scias te non viribus hæc potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impiæ gentes et infructuosæ arbores ut per te, quasi securim succiderentur.