Numbers 24:13
Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? + 24.13 Non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse præterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi:
Cross References
Numbers 22:8ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: + 22.8 Venit Deus, etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: Exsurgens Balaam mane, etc. Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur. ORIG., Hom. 13. Venit Deus, et ait ad eum, etc. Potest objici: Licet invocet Balaam dæmones, etc., usque ad et ad magnæ fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt.
Numbers 22:20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. + 22.20 Venit ergo Deus. Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Isræl, et invocet dæmones ad quem jam venerat Deus. ORIG., Hom. 13. Difficile est in explanatione historiæ, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. Si vocare. RAB. Balaam divinus erat, etc., usque ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone. ORIG. Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes.