The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 22 › Numbers 22:23

Numbers 22:23

Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, + 22.23 Cernens asina angelum stantem. Magus dæmones videt, asina angelum non quod sit digna videre, sicut nec loqui, sed ut confutetur Balaam, unde mutum animal arguit prophetæ dementiam. GREG., Past., part. 3, adm. 13. Balaam pervenire ad propositum tendit, etc., usque ad quia ad maledicendum pergens vocem, non mentem, mutavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the ass saw the angel of the LORD standing in the way, and his sword drawn in his hand: and the ass turned aside out of the way, and went into the field: and Balaam smote the ass, to turn her into the way.

In Context

22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. + 22.22 Stetitque angelus Domini. Qui aderat scilicet filiis Isræl, de quo scriptum est: Angelus meus ibit tecum Exod. 32..

24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.

Read all of Numbers 22

Cross References

Joshua 5:13Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?

1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.

Daniel 10:7Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

1 Corinthians 1:27sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: + 1.27 Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.

Jude 1:11Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt ! + 1.11 Væ illis, etc. Quia per omnia hæretici monstrati sunt a verbo veritatis cecidisse, ostendit eos diversis malis subjectos. BEDA. In viam Cain abeunt, qui propter invidiam, etc., usque ad veritatem quam noverunt impugnant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 22:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 22:22Numbers 22Numbers 22:24 →