Numbers 23:22
Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. + 23.22 Deus eduxit eum. ID. Alia littera, usque ad transformabit corpus humilitatis nostræ conforme corpori gloriæ suæ. Cujus fortitudo. Cujus? Christi. Cujus quidquid est, unum cornu est, id est unum regnum, cujus gloria est spiritualis Isræl. Ipse enim ait: Pater, da illis ut sicut ego et tu unum sumus, ita in nobis unum sint Joan. 17..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
God brought them out of Egypt; he hath as it were the strength of an unicorn.
In Context
Cross References
Exodus 12:41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
Exodus 14:18Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
Numbers 22:5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. + 22.5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor. ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc, etc.
Deuteronomy 33:17Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.] + 33.17 Cornua. Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. Cornua rhinocerotis. Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: Ibi abscondita est fortitudo ejus Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus hæsit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1. Ventilabit. Prædicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes, etc. Psal. 2. De hæreditate enim veri Joseph quæ est terra inclyta hæc omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: Hæ sunt multitudines Ephraim. Hæ duæ tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem præferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Isrælitici populi gratia transivit, de cujus inæstimabili multitudine dicitur: Hæ sunt multitudines, etc., unde: Multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: Cæcitas contingit ex parte in Isræl, etc. Rom. 2.
Job 39:10Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?