Numbers 22:5
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. + 22.5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor. ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
Exodus 10:15Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
Numbers 31:8et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. + 31.8 Et reges eorum, etc. ORIG., hom. 25 in Num. Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio. Balaam quoque. Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quæ deciperant Isræl; unde hic velut auctor sceleris interficitur. ORIG. Dictum est superius, quod Balaam rediit in locum suum. Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte in locum suum rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, ad semetipsum. Id est, ubi tanquam dominus habitabat. Cur feminas. RAB.Mystice feminam in prædam de bello revertens servat, etc., usque ad, ut quæ Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.
Deuteronomy 23:5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. + 23.5 Vertitque. Quia sæpe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..
Joshua 24:9Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:
Nehemiah 13:2eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.