The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 24 › Numbers 24:22

Numbers 24:22

et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.] + 24.22 Electus. Electi de numero sapientum, veritatis inquisitores vita vivunt perpetua; unde: elucidant me, vitam æternam habebunt Eccli. 24.. Assur. Diabolus scilicet, cui hæretici traduntur dirigendi et corrigendi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Nevertheless the Kenite shall be wasted, until Asshur shall carry thee away captive.

In Context

21Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait: [Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, + 24.21 Vidit quoque, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad et discant non blasphemare. Non videtur Cinæum valde culpabiliter nominare, cui dixit Saul: Discede de medio Amalec et non percutiam te, quia fecisti misericordiam Isræl, etc. I Reg. 15. Hujus robustum est habitaculum, si ponat in petra, quæ est Christus, nidum suum. RAB. Cinæus, etc., usque ad et omne quod præterit cordis volatu transcendunt.

23Assumptaque parabola iterum locutus est: [Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus? + 24.23 Parabola. Sæpe parabolice loqui dicitur, ne quid in his non quasi parabolam, sed secundum litteram accipiamus. Quis. Tam felix, qui hæc videat, sentiat, intelligat, et credat, quod hæc ita fecerit Deus. Quando ista. Cum scilicet orietur stella ex Jacob, surget homo ex Isræl, et delebit Amalec, et semen peribit. Id est, cum veniet Christus et cultum idolorum destruet, et dæmonum potestatem subjiciet.

Read all of Numbers 24

Cross References

Genesis 10:11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. + 10.11 Assur. Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui ædificavit Ninivem, quæ propter pœnitentiam pulchra appellatur.

Ezra 4:2et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. + 4.2 Ædificemus vobis. ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est nobis. Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.

Hosea 14:3Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 24:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 24:21Numbers 24Numbers 24:23 →