bible.software › Numbers › Numbers 24 › Numbers 24:21
Numbers 24:21
Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait: [Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, + 24.21 Vidit quoque, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad et discant non blasphemare. Non videtur Cinæum valde culpabiliter nominare, cui dixit Saul: Discede de medio Amalec et non percutiam te, quia fecisti misericordiam Isræl, etc. I Reg. 15. Hujus robustum est habitaculum, si ponat in petra, quæ est Christus, nidum suum. RAB. Cinæus, etc., usque ad et omne quod præterit cordis volatu transcendunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he looked on the Kenites, and took up his parable, and said, Strong is thy dwellingplace, and thou puttest thy nest in a rock.
In Context
20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] + 24.20 Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.
22et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.] + 24.22 Electus. Electi de numero sapientum, veritatis inquisitores vita vivunt perpetua; unde: elucidant me, vitam æternam habebunt Eccli. 24.. Assur. Diabolus scilicet, cui hæretici traduntur dirigendi et corrigendi.
Read all of Numbers 24
Cross References
Judges 1:16Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 24:21