The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 24 › Numbers 24:4

Numbers 24:4

dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He hath said, which heard the words of God, which saw the vision of the Almighty, falling into a trance, but having his eyes open:

In Context

3assumpta parabola, ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: + 24.3 Dixit Balaam. ORIG., hom. 17. Dixit Balaam filius Beor, etc., usque ad et ideo dicit revelatos oculos ejus esse, quia potuit videre quod vidit. Cujus obturatus, etc. RAB. Quia in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio hæc vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt: aliud ore, aliud opere ostendunt.

5Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël ! + 24.5 Quam pulchra. ORIG., hom. 17. Alia littera, etc., usque ad ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina, etc.

Read all of Numbers 24

Cross References

Genesis 15:12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. + 15.12 Pavor irruit, etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.

Numbers 22:20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. + 22.20 Venit ergo Deus. Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Isræl, et invocet dæmones ad quem jam venerat Deus. ORIG., Hom. 13. Difficile est in explanatione historiæ, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. Si vocare. RAB. Balaam divinus erat, etc., usque ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone. ORIG. Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes.

1 Samuel 19:24Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas? + 19.24 Prophetavit. Isti prophetæ religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos. Nudus. Et Judæi fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent. Num et Saul. Proverbium dicitur, quod in ore loquentium sæpe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, Num et Saul inter prophetas? RAB. Magna quæstio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est. ID. Item quæritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.

Daniel 8:17Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

Daniel 10:15Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 24:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 24:3Numbers 24Numbers 24:5 →