bible.software › Numbers › Numbers 25 › Numbers 25:12
Numbers 25:12
Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore say, Behold, I give unto him my covenant of peace:
In Context
11Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
13et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. + 25.13 Pactum. Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech Psal. 109., cum quo æternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quæ nomina congrue prædictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria cœlestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit. Erat autem, etc. RAB. in Num. Isrælita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.
Read all of Numbers 25
Cross References
Isaiah 54:10Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
Malachi 2:4Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 25:12