Numbers 25:13
et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. + 25.13 Pactum. Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech Psal. 109., cum quo æternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quæ nomina congrue prædictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria cœlestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit. Erat autem, etc. RAB. in Num. Isrælita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei,
Cross References
Exodus 32:30Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
Leviticus 15:15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. + 15.15 Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.
Numbers 17:12Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
1 Kings 2:27Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.
1 Kings 19:14Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. + 19.14 Ego solus, etc. RAB. Tanto prophetæ quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quæ ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiæ tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se æstimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum, ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quæ ei de singularitate surgebat, inclinaret. RAB. Non aliter nisi quod eum regem futurum prædixit. Elisæum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisæus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu.