Numbers 26:58
Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:20Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. + 6.20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed, etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia, quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem, etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.
Numbers 16:1Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,