The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 28 › Numbers 28:13

Numbers 28:13

et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. + 28.13 Et decimam decimæ, etc., per agnos singulos. Hoc fit cum simplicitas morum secundum Scripturarum regulam gratia Spiritus sancti cooperante instituitur et ornatur. Bene autem hæc omnia in holocaustum Domino jubentur offerri, quia hæc agere debemus, non ut humanam laudem, vel præsentem retributionem quæramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus, et æternæ vitæ retributionem mereamur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And a several tenth deal of flour mingled with oil for a meat offering unto one lamb; for a burnt offering of a sweet savour, a sacrifice made by fire unto the LORD.

In Context

12et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes: + 28.12 Et tres decimas similæ. Hæc offert qui scientiam spiritualem in sanctæ Trinitatis fide, oleo lætitiæ illuminatus exhibet cum bono opere. Et duas decimas. Hoc facit, qui decalogum legis in duobus præceptis charitatis ad suam et proximorum utilitatem studet convertere, et sic totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare.

14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

Read all of Numbers 28

Cross References

Numbers 15:6et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin: + 15.6 Et arietes. ID. In oblatione arietis duæ decimæ similæ offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinæ circa subjectos impenditur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 28:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 28:12Numbers 28Numbers 28:14 →