Numbers 15:6
et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin: + 15.6 Et arietes. ID. In oblatione arietis duæ decimæ similæ offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinæ circa subjectos impenditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
7et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
Cross References
Numbers 28:12et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes: + 28.12 Et tres decimas similæ. Hæc offert qui scientiam spiritualem in sanctæ Trinitatis fide, oleo lætitiæ illuminatus exhibet cum bono opere. Et duas decimas. Hoc facit, qui decalogum legis in duobus præceptis charitatis ad suam et proximorum utilitatem studet convertere, et sic totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare.