Numbers 3:23
Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, + 3.23 Hi post tabernaculum metabuntur. Filiorum Levi ordo conveniens ostenditur, ubi scilicet qui primi sunt in ordine, orientis plagam observent Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Isræl. Caathitæ, unde Moyses et Aaron orti sunt, meridianam plagam obtineant, sub cura Eleazari sacerdotis, qui major est filiis Aaron. Post hos Gersonitæ ad occidentalem plagam sub cura Eliasaph. Novissimi Meraritæ ad septentrionalem plagam, sub custodia Ithamar filii Aaron minoris. In his vero moraliter exprimitur quod ministri ecclesiæ debent diligenter ordinem suum servare, nec majora appetere quam proprius locus exposcit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The families of the Gershonites shall pitch behind the tabernacle westward.
In Context
22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
Cross References
Numbers 1:53Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.