The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 1 › Numbers 1:53

Numbers 1:53

Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the Levites shall pitch round about the tabernacle of testimony, that there be no wrath upon the congregation of the children of Israel: and the Levites shall keep the charge of the tabernacle of testimony.

In Context

52Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. + 1.52 Unusquisque per turmas, etc. ORIG., hom. 2 in Num. Unusquisque secundum signa sua, etc., usque ad si nihil inquietum, nihil inordinatum, nihil inhonestum inveniatur in nobis.

54Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi. + 1.54 Septingenti. Spiritalibus donis provecti, et ad dexteram Dei locandi. Centenarius enim numerus primus in dexteram computatur, pollice et indice in coronam flexis; unde: Jam dextera computat annos. RAB. in Num., tom. 2. In tribu Levi, etc., usque ad quasi humeris laboris et patientiæ Ecclesiam portant.

Read all of Numbers 1

Cross References

Leviticus 10:6Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: + 10.6 Capita, etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, præcipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant. Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; hæc non est auferenda, nec divisio personarum in Christo prædicanda, sed duarum substantiarum una persona. Capita vestra, etc. AUG., quæst. 32 in Lev. Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit: Fratres vestri et omnis domus Isræl plangant incendium. ISICH. Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua: Unctio ejus docet vos de omnibus.

Numbers 3:7et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,

Numbers 8:19tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. + 8.19 Ut serviant. Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem præcipitant, et dicitur eis: Munus non suscipiam de manu vestra. Malach. 1..

Numbers 8:26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

Numbers 16:46dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.

Numbers 18:3Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 1:53

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 1:52Numbers 1Numbers 1:54 →