Numbers 3:31
et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:
Cross References
Exodus 26:31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: + 26.31 Facies et velum. ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini cœlestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in cœlo picturas notabis. Facies et velum, etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto. ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores.
Exodus 30:1Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, + 30.1 Facies quoque altare, etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim. ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
Exodus 36:35Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
Exodus 39:33opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
Exodus 40:30cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
Numbers 4:15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: + 4.15 Tunc intrabunt filii Caath. ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus hæreditatem præstabit nobis Dominus noster Jesus Christus.