Numbers 3:46
In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 13:13Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. + 13.13 Omne autem primogenitum hominis, etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundæ vitæ primordia innocentiæ simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quæ Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitæ. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.