Numbers 3:47
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): + 3.47 Quinque siclos. Mystice, quisquis initium conversationis et voluntatis vult Deo consecrare, quinque sensus corporis debet diligenter custodire, ne per lasciviam in errorem aut immunda desideria defluat. Sed juxta siclum sanctuarii, qui est oboli 20, id est secundum decalogi doctrinam, quæ in duobus præceptis charitatis consistit, omnia opera sua referat in domum summi sacerdotis et filiorum ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
48dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
Cross References
Exodus 30:13Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. + 30.13 Dimidium sicli. ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.
Leviticus 27:25Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet. + 27.25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii pondera. Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim pondera, ut philosophorum, vel hæreticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt. Siclus viginti. Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta.
Numbers 7:13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: + 7.13 Acetabulum argenteum. Hæc habent os angustum, et angustiam litteræ legis, et obscuritatem prophetarum significant. Varia vasa ad offerenda libamina facta, variæ sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judæorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est.
Ezekiel 45:12Siclus autem viginti obolos habet: porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.