The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 31 › Numbers 31:21

Numbers 31:21

Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: + 31.21 Eleazar. Nota quod Eleazar non ad omnem populum, sed ad viros virtutis loquitur, qui revertebantur de prælio: viri autem virtutis sunt, qui ad bellum procedunt, qui in agone contendunt, et ab omnibus se abstinent; alii vero non viri sunt virtutis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Eleazar the priest said unto the men of war which went to the battle, This is the ordinance of the law which the LORD commanded Moses;

In Context

20Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

22aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, + 31.22 Aurum. Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum cœlestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de prælio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt æs, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnæ domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quæ quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen hæc omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Et lavabitis, etc. ORIG., ubi supra. Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de prælio hujus vitæ, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei.

Read all of Numbers 31

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 31:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 31:20Numbers 31Numbers 31:22 →