Numbers 31:22
aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, + 31.22 Aurum. Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum cœlestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de prælio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt æs, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnæ domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quæ quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen hæc omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Et lavabitis, etc. ORIG., ubi supra. Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de prælio hujus vitæ, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Only the gold, and the silver, the brass, the iron, the tin, and the lead,
In Context
Cross References
Genesis 4:22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. + 4.22 Tubalcain. RAB. Qui secundum Josephum res bellicas exercuit, et decenter artem ferrariam docuit; quædam etiam quæ ad oculorum pertinent concupiscentiam, invenit.
Joshua 6:19Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
Job 28:2Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. + 28.2 Ferrum de terra tollitur. Solent hæretici de justitia gloriari, et catholicos fuisse iniquos criminantur. Contra quos per humilem confessionem dicitur: Ferrum de terra tollitur. Quia fortiores viri, a terrena, quam prius tenuerunt, actione separantur, et propugnatores Ecclesiæ fiunt. Et lapis solutus. Quia cor durum, etc., usque ad et per prædicationem sonorus fiat.