Numbers 31:27
dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. + 31.27 Qui pugnaverunt. ORIG., hom. 26 in Num. Sunt quidam in populo Dei, etc., usque ad tanto præstantior est numerus quingentorum quam quinquaginta. ORIG. Differentias esse profectus et meritorum in populo fidelium, etc., usque ad Catenulæ vero verbi et doctrinæ connexiones significant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 22:8dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris.
1 Samuel 30:24nec audiet vos quisquam super sermone hoc: æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
Psalms 68:13Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. + 68.13 Qui sedebant. CAS. In porta sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judæorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujusmodi locutionis esset alienus; unde Cleophas ait: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et ignoras, etc. Luc. 84.. In porta. Civitatis: ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio. HIERON. Sicut Scribæ et Pharisæi habentes clavem scientiæ: sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes. Et in me psallebant. CAS. De me aiebant in publicis conventibus, et in conviviis psallebant: irrisio mea erat psalterium. Qui bibebant vinum. AUG. Qui inebriantur temporali voluptate. Vel, CAS. in Deum probabili opere psallant, qui vinum spirituale bibunt. 1