Psalmorum 68:13
Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. + 68.13 Qui sedebant. CAS. In porta sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judæorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujusmodi locutionis esset alienus; unde Cleophas ait: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et ignoras, etc. Luc. 84.. In porta. Civitatis: ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio. HIERON. Sicut Scribæ et Pharisæi habentes clavem scientiæ: sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes. Et in me psallebant. CAS. De me aiebant in publicis conventibus, et in conviviis psallebant: irrisio mea erat psalterium. Qui bibebant vinum. AUG. Qui inebriantur temporali voluptate. Vel, CAS. in Deum probabili opere psallant, qui vinum spirituale bibunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:14Issachar asinus fortis accubans inter terminos. + 49.14 Issachar. HIERON. Quæst. Hebr. Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes. Accubans inter terminos, etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quærere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitæ patriam tendit.
Numbers 31:27dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. + 31.27 Qui pugnaverunt. ORIG., hom. 26 in Num. Sunt quidam in populo Dei, etc., usque ad tanto præstantior est numerus quingentorum quam quinquaginta. ORIG. Differentias esse profectus et meritorum in populo fidelium, etc., usque ad Catenulæ vero verbi et doctrinæ connexiones significant.
Judges 5:16Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
1 Kings 4:20Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.
Psalms 105:37Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. + 105.37 Et immolaverunt. AUG. Hæc etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. CASS. Si non in prima, in sequenti ætate factum est quod narrat David. 1