Liber Numeri 31:6
quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:
7Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
Cross References
Numbers 10:8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. + 10.8 Filii autem. Prædicatores, scilicet verbum Dei prædicant, et viam justitiæ auditoribus demonstrant, ut in semita mandatorum Dei boni operis gressum ponant, et iter impiorum fugiant. Clangent tubis. Subditos, scilicet ad pœnitentiam et ad compunctionem lacrymarum excitando, et corda auditorum ad Dei misericordiam implorandam provocando.
Numbers 14:44At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
Numbers 33:20Unde egressi venerunt in Lebna. + 33.20 In Lebna, etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus sæpe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post hæc venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50.; et, si fuerint peccata vestra sicut Phœnicium, ut nivem dealbabo. Et alibi, Nive dealbabuntur in Selmon. Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Hæc igitur dealbatio ex splendore veræ lucis intelligitur provenire, et ex visionum cœlestium claritate descendere.
Joshua 6:4Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
1 Samuel 4:4Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. + 4.4 Et tulerunt. Filii Isræl tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex Judæis duo testamenta ad gentes transtulerunt. Sedentis super. Tabula enim erat super arcam quam protegebant Cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur. Cherubin plenitudo scientiæ, quæ in Christo et in duobus testamentis invenitur.
1 Samuel 14:18Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël.)