Numbers 33:20
Unde egressi venerunt in Lebna. + 33.20 In Lebna, etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus sæpe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post hæc venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50.; et, si fuerint peccata vestra sicut Phœnicium, ut nivem dealbabo. Et alibi, Nive dealbabuntur in Selmon. Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Hæc igitur dealbatio ex splendore veræ lucis intelligitur provenire, et ex visionum cœlestium claritate descendere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they departed from Rimmon-parez, and pitched in Libnah.
In Context
Cross References
Numbers 31:6quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
Isaiah 37:8Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. + 37.8 Et invenit. Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Ægyptios, etc., usque ad Chaldaicæ scriptores historiæ.