Numbers 32:19
nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam:
20Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
Cross References
Genesis 13:10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. + 13.10 Sicut paradisus, etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Hæc enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Ægyptus Nilo.
Numbers 32:32ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
Joshua 1:14Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
Joshua 13:8cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
2 Kings 15:29In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
Proverbs 20:21hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. + 20.21 Hæreditas. Qui per avaritiæ nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum.