Genesis 13:10
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. + 13.10 Sicut paradisus, etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Hæc enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Ægyptus Nilo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. + 2.8 Plantaverat autem, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3 Ab illo principio plantavit paradisum, etc., usque ad et quia de ligno vitæ et scientiæ boni et mali erat specialiter dicturus. Plantavit Dominus paradisum in Eden ad Orientem, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 8, c. 1 Tres generales sententiæ de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt, alia eorum qui spiritualiter tantum, tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor: ut homo factus ex limo, quod corpus humanum est, in paradiso corporali locatus intelligatur. Adam, etsi aliud significat, quia est forma futuri, in natura propria homo accipitur. Ibid. Plantavit autem Dominus paradisum in Eden. Id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. Et ejecit Deus de terra omne lignum, etc. Jam enim tunc produxerat terra omne lignum, die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso, produxit in manifesto, et in tempore suo, quæ jam causaliter tertio die terra produxerat. STRAB. Quidam codices habent: Eden ad Ortum. Ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. Ubicunque autem sit, scimus eum terrenum esse, et interjecto Oceano, et montibus oppositis, remotissimum a nostro orbe, in alto situm, pertingentem usque ad lunarem circulum; unde aquæ diluvii illuc minime pervenerunt. In quo posuit. AUG., ubi supra, cap. 5 Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, etc., usque ad cujus una collyride Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit.
Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.
Genesis 14:8Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.
Numbers 32:1Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, + 32.1 Filii autem Ruben, etc. ORIG., hom. 26 in Num. Omnia quæ dicuntur non solum ex sermone, qui dicitur, pensanda sunt, sed ex persona dicentis, etc., usque ad sed per Moysen hæreditatem extra Jordanem accipiunt.
1 Kings 7:46In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan. + 7.46 Jordanis fudit ea rex in. ID., ibid. In quo Dominus noster baptizatus est, etc., usque ad per totam mundi latitudinem implevit. Argillosa terra. ID., ibid., cap. 21. De qua factæ sunt formæ ad fundenda vasa Scripturæ, etc., usque ad ut ad præmia eorum bene currendo perveniamus.