Numbers 32:29
Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. + 32.29 Si transierint filii Gad et filii Ruben, etc. ORIG., hom. 26. Alia littera, etc., usque ad sed quæ sursum est, et libera, et mater omnium nostrum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
Cross References
Numbers 32:17nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
Joshua 14:3Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: + 14.3 Duabus. ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque. ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis, etc. Psal. 15.
Joshua 22:9Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.
1 Samuel 18:17Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. + 18.17 Dixitque. ISID. in lib. Reg., tom. 5, cap. 11. Saul callidus simulator studuit alligare David Michol filiæ suæ, etc., usque ad locutionis tranquillitate revocetur.