bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:11
Numbers 33:11
castrametati sunt in deserto Sin. + 33.11 In deserto Sin. HIERON., ibid. Profectique de mari Rubro castrametati sunt in deserto Sin, etc., usque ad quia plures desertæ filii, quam ejus quæ habet virum. Profectique de mari Rubro applicaverunt in desertum Sin. Sin, rubus interpretatur vel tentatio: ibi jam incipit arridere bonorum spes, ubi de rubo apparuit Dominus, et responsa dedit Moysi, et initium visitationis filiis Isræl. Solet enim in visionibus esse tentatio; solet enim angelus iniquitatis transfigurare se in angelum lucis, et ideo sollicite agendum est ut discernas visiones. Unde Jesus Nave, cum visiones videret, interrogat eum qui apparuit, Noster es, an adversariorum? Ita ergo proficiscens anima cum invenerit discretionem visionum probabitur spiritalis esse. Est enim inter dona Spiritus sancti discretio spirituum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from the Red sea, and encamped in the wilderness of Sin.
In Context
10Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, + 33.10 Sed et inde egressi, etc., super mare Rubrum. Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent præterita discrimina. Profectique de Elim applicuerunt juxta mare Rubrum. Nota quia jam non intrant in mare, sufficit semel intrasse; sed applicant juxta, et mare quidem vident et undas, sed motus ejus et impetus non timent. Mari Rubro, etc. HIERON., ubi supra. Hebraice etc., usque ad postquam egressi sunt de Ramesse.
12Unde egressi, venerunt in Daphca. + 33.12 In Daphca. Hebraice Daphquah, id est pulsatio. Post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis Christi, incipimus sacramenta pulsare. ORIG. Profecti de deserto Sin, venerunt in Daphca, quæ interpretatur sanitas. Nota ordinem profectuum. Ubi spiritalis efficitur anima, et discretionem habet visionum, pervenit ad sanitatem, ut merito dicat: Benedic, anima mea, Domino, qui sanat omnes languores tuos. Multi sunt languores animæ, avaritia scilicet, superbia, jactantia, formido, inconstantia et similia. Castrametati sunt. HIERON., ibid. Decima mansio in Exodo non habetur, etc., usque ad et impleri Scripturam: Panem angelorum manducabit homo Psal. 77.. Profectique de Daphca veniunt in Alus, id est, labores. Nec mireris si sanitatem sequuntur labores, quia ideo sanatur anima, ut delectabiliter laboret, et dicatur ei: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit Psal. 127..
Read all of Numbers 33
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:11