Numbers 33:10
Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, + 33.10 Sed et inde egressi, etc., super mare Rubrum. Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent præterita discrimina. Profectique de Elim applicuerunt juxta mare Rubrum. Nota quia jam non intrant in mare, sufficit semel intrasse; sed applicant juxta, et mare quidem vident et undas, sed motus ejus et impetus non timent. Mari Rubro, etc. HIERON., ubi supra. Hebraice etc., usque ad postquam egressi sunt de Ramesse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from Elim, and encamped by the Red sea.
In Context
Cross References
Exodus 17:1Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. + 17.1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii: qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim. HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.