bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:2
Numbers 33:2
quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. + 33.2 Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione, etc. Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones per verbum Domini, ut scilicet legentes quantæ nobis immineant profectiones et mansiones, præparemus nos ad hanc viam, nec segniter tempus nostrum consumamus: ne dum vanitatibus immoramur, et singulis quæ ad visum, auditum, tactum, odoratum, gustumque veniunt, delectamur, prætereat tempus, nec spatium viæ expleamus, sed in medio deficiamus quasi in deserto. Idcirco enim venimus in hunc mundum, ut transeamus de virtute in virtutem, neque permaneamus pro terrenis in terra, sicut ille qui dicebat: Anima, habes multa bona: manduca, bibe et lætare Luc. 12.. Ait enim illi Dominus: Stulte, auferetur a te hac nocte anima tua Ibid.. Non dixit in hac nocte, nec in hac die, sed hac nocte: nocte enim perimitur, sicut primogenita Ægyptiorum, quia dilexit mundum et tenebras ejus, socius rectorum mundi hujus, tenebrarum harum. Tenebræ autem et nox mundus iste dicitur, pro his qui in ignorantia vivunt, nec lumen veritatis recipiunt, et ideo de Ramesse ad Soccoth non transeunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses wrote their goings out according to their journeys by the commandment of the LORD: and these are their journeys according to their goings out.
In Context
1Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, + 33.1 Hæ sunt mansiones, etc. ORIG., hom. 27 in Num. Diversas creavit Deus ciborum differentias, etc., usque ad aliam vero, qua post resurrectionem ascensura ad cœlos, non subito nec importune condescendit, sed per multas mansiones, in quibus singulis lumine sapientiæ illustrata ad ipsum patrem luminum perveniat. Per turmas suas. Septuaginta sic: Cum virtute sua, Christo, scilicet, qui est Dei virtus et Dei potentia. Cum ipso ergo ascenditur, qui ad nos descendit ut ascenderemus. Qui enim descendit, ipse est qui ascendit, etc. Ephes. 4.. Unde: Tecum descendam in Ægyptum, etc. Genes. 46.. Ideo, non erat in tribubus eorum infirmus. In manu Moysi et Aaron quas descripsit, etc. ORIG., ibid. Non enim tantum scientiam legis et fidei, etc., usque ad unum enim opus utriusque manus est, et una perfectionis expletio.
3Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, + 33.3 Profecti igitur, etc. Filii Isræl adhuc in Ægypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis hæc intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut nemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbati? Coloss. 2. Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Ægypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Ægypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post hæc nusquam geri nisi in terra promissionis. ORIG. Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan. Manu excelsa. Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur.
Read all of Numbers 33
Cross References
Numbers 9:17Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
Numbers 10:13Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
Deuteronomy 10:11Dixitque mihi: Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:2