Numbers 9:17
Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
Cross References
Exodus 17:1Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. + 17.1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii: qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim. HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.
Exodus 40:36Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
Numbers 10:11Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: + 10.11 Anno secundo. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Duodecima mansione venerunt filii Isræl in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. GREG., Pastoralis parte 3, admon. 18. Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret.
Psalms 32:8Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. + 32.8 Timeat omnis terra. ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiæ a similitudine dormientis. Ab eo, quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo ab eo. Commoveantur. AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo. 1
Psalms 80:1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1
John 10:3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas. + 10.3 Huic ostiarius aperit. Ostiarius, id est Christus qui se aperit, vel Scriptura quæ ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus qui docet omnem veritatem. Et oves, etc. AUG. Aliqui sunt veræ oves, quia novit Dominus, etc., usque ad hanc nullus proprius contemnit, nullus alienus audit.