bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:21
Numbers 33:21
De Lebna castrametati sunt in Ressa. + 33.21 In Ressa. Frena scilicet. Si enim ad lutulenta opera descendimus, infrenandi sumus, et cursu vagi atque præcipites Scripturarum retinaculis dirigendi. ORIG. Post hæc fit mansio in Ressa, etc., usque ad ergo est visibilis vel laudabilis tentatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from Libnah, and pitched at Rissah.
In Context
20Unde egressi venerunt in Lebna. + 33.20 In Lebna, etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus sæpe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post hæc venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50.; et, si fuerint peccata vestra sicut Phœnicium, ut nivem dealbabo. Et alibi, Nive dealbabuntur in Selmon. Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Hæc igitur dealbatio ex splendore veræ lucis intelligitur provenire, et ex visionum cœlestium claritate descendere.
22Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
Read all of Numbers 33
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:21