The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:24

Numbers 33:24

Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. + 33.24 In Arada. HIERON. Miraculum. Et nota ordinem, post frenos in Ecclesiam intromittimur, inde ad montem Christi ascendimus, in quo positi miramur quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. ORIG. De monte Sepher venerunt in Arada, quod interpretatur idoneus effectus, ut scilicet dicat: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti I Cor. 2..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they removed from mount Shapher, and encamped in Haradah.

In Context

23Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. + 33.23 In monte Sepher. HIERON. Pulchritudinis. Mons autem pulchritudinis est Christus. Vicesima mansio in monte pulchritudinis constituta est, de qua dicitur: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? etc. Psal. 14.. Vides quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, ad virtutum choros introducunt, et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt. ORIG. Alia littera. Inde venitur in montem Sepher, quod tubicinatio dicitur. Tuba signum belli est, ubi enim se tantis ac talibus virtutibus armatam sentit anima, necessario procedit ad bellum, quod est contra principatus et potestates, et hujus mundi rectores. Vel tuba canit in verbo Dei doctrinæ scilicet et prædicationis: ut qui audierit tubam, præparare se possit ad bellum.

25Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. + 33.25 Maceloth. Cœtus; hæc est Ecclesia de qua dicitur: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare, fratres, in unum I Cor. 3.. Vel consonantia omnium virtutum. ORIG. Inde venitur ad Maceloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, imo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Deum, nec ab isto unquam recedit initio. HIER. Ex hac venitur in Maceloth, quod est principatus vel virgæ, utroque potestas indicatur, et quod anima eousque profecerit, ut dominetur corpori quasi tenens virgam potestatis, imo toti mundo, cum dicit: Mihi mundus crucifixus est, etc. Gal. 6..

Read all of Numbers 33

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:23Numbers 33Numbers 33:25 →