bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:25
Numbers 33:25
Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. + 33.25 Maceloth. Cœtus; hæc est Ecclesia de qua dicitur: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare, fratres, in unum I Cor. 3.. Vel consonantia omnium virtutum. ORIG. Inde venitur ad Maceloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, imo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Deum, nec ab isto unquam recedit initio. HIER. Ex hac venitur in Maceloth, quod est principatus vel virgæ, utroque potestas indicatur, et quod anima eousque profecerit, ut dominetur corpori quasi tenens virgam potestatis, imo toti mundo, cum dicit: Mihi mundus crucifixus est, etc. Gal. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from Haradah, and pitched in Makheloth.
In Context
24Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. + 33.24 In Arada. HIERON. Miraculum. Et nota ordinem, post frenos in Ecclesiam intromittimur, inde ad montem Christi ascendimus, in quo positi miramur quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. ORIG. De monte Sepher venerunt in Arada, quod interpretatur idoneus effectus, ut scilicet dicat: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti I Cor. 2..
26Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. + 33.26 Thahath. Pavor, qui est custos beatitudinis, ut qui tantum ascendit, non superbiat; quasi: Venisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo tuo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios: Noli altum sapere, sed sapere ad sobrietatem Rom. XII. Timor virtutum custos, securitas labilis, unde: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt Psal. 12.. Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo. Orig. Post hæc fit mansio in Thahath, quod est confirmatio vel patientia. Necesse est enim eum qui vult aliis prodesse, multa pati, et cuncta patienter ferre; unde: Ego enim ostendam ei quanta oporteat eum pati pro nomine meo Act. 9..
Read all of Numbers 33
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:25