bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:26
Numbers 33:26
Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. + 33.26 Thahath. Pavor, qui est custos beatitudinis, ut qui tantum ascendit, non superbiat; quasi: Venisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo tuo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios: Noli altum sapere, sed sapere ad sobrietatem Rom. XII. Timor virtutum custos, securitas labilis, unde: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt Psal. 12.. Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo. Orig. Post hæc fit mansio in Thahath, quod est confirmatio vel patientia. Necesse est enim eum qui vult aliis prodesse, multa pati, et cuncta patienter ferre; unde: Ego enim ostendam ei quanta oporteat eum pati pro nomine meo Act. 9..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from Makheloth, and encamped at Tahath.
In Context
25Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. + 33.25 Maceloth. Cœtus; hæc est Ecclesia de qua dicitur: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare, fratres, in unum I Cor. 3.. Vel consonantia omnium virtutum. ORIG. Inde venitur ad Maceloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, imo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Deum, nec ab isto unquam recedit initio. HIER. Ex hac venitur in Maceloth, quod est principatus vel virgæ, utroque potestas indicatur, et quod anima eousque profecerit, ut dominetur corpori quasi tenens virgam potestatis, imo toti mundo, cum dicit: Mihi mundus crucifixus est, etc. Gal. 6..
27De Thahath, castrametati sunt in Thare. + 33.27 Castrametati sunt in Thare. HIERON. Id est malitia, etc., usque ad et Elias a corvis pascitur. ORIG. Inde venitur ad Thare, quod est contemplatio stuporis, id est extasis cum alicujus magnæ rei stupescit animus admiratione. HIERON. Thare malitia vel pastura, quod ad præpositos Ecclesiæ, vel ad custodiam animæ refertur, ut sollicitus sit qui pascit, ne diabolus in caulas ovium, id est ecclesias aliquo vitiorum foramine se ingerat.
Read all of Numbers 33
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:26