bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:29
Numbers 33:29
Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. + 33.29 Hesmona. Quæ interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse otiosi, sed obliti præteritorum in futura nos extendamus. ORIG. Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiæ declaratur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they went from Mithcah, and pitched in Hashmonah.
In Context
28Unde egressi, fixere tentoria in Methca. + 33.28 Methcha. ID. Dulcedo. Quasi: ascendisti in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua Psal. 118.! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quæ exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui. Post hæc venerunt ad Methcha, quod interpretatur mors nova: mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur, ut convivamus ei.
30Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. + 33.30 Moseroth. HIERON. Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et præcepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse æterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur: Dirupisti vincula mea Psal. 115.. Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet: Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur me Cantic. 2.. ORIG. Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde: Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittas Eccli. 10.. Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde: Nolite locum dare diabolo Ephes. 4..
Read all of Numbers 33
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:29