The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:30

Numbers 33:30

Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. + 33.30 Moseroth. HIERON. Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et præcepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse æterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur: Dirupisti vincula mea Psal. 115.. Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet: Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur me Cantic. 2.. ORIG. Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde: Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittas Eccli. 10.. Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde: Nolite locum dare diabolo Ephes. 4..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they departed from Hashmonah, and encamped at Moseroth.

In Context

29Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. + 33.29 Hesmona. Quæ interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse otiosi, sed obliti præteritorum in futura nos extendamus. ORIG. Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiæ declaratur.

31Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.

Read all of Numbers 33

Cross References

Numbers 20:28Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.

Deuteronomy 10:6Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. + 10.6 In Mosera, etc. In libro Numeri in monte Hor mortuus scribitur, sed forsitan locus est binomius. Beroth enim filiorum Jacan locus est in deserto, sicut Mosera, ubi obiit Aaron, sicut in libris locorum legitur. Et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petræ in montis vertice

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:29Numbers 33Numbers 33:31 →