bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:31
Numbers 33:31
Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they departed from Moseroth, and pitched in Bene-jaakan.
In Context
30Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. + 33.30 Moseroth. HIERON. Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et præcepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse æterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur: Dirupisti vincula mea Psal. 115.. Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet: Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur me Cantic. 2.. ORIG. Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde: Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittas Eccli. 10.. Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde: Nolite locum dare diabolo Ephes. 4..
32Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. + 33.32 Benejaacan venerunt, etc. HIERON. Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur. ID. Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur: Afferte Domino filios arietum Psal. 28.. Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent. ORIG. Post hæc venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum prætereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus. Montem. HIERON. Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi præceptores eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculæ extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus præmia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde: Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine Jerem. 48.. Et David: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ Psal. 100.. ORIG. Post hæc venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quædam in Deo et munimen, est animæ tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decoræ esse nec plenæ, et ideo proficiscentibus ad virtutem variæ et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur. Jetebathæ. HIERON. Bonitas, quæ est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et ætatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar Ezech. 1., possimus cum David in psalmo canere: Domine, in te speravi non confundar in æternum Psal. 30.. Pastor enim, bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Joan. 10.
Read all of Numbers 33
Cross References
Genesis 36:27Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
1 Chronicles 1:43Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. + 1.43 Denaba. Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:31