bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:35
Numbers 33:35
Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber. + 33.35 In Asiongaber. HIER. Asiongaber ligna viri. Quia scilicet saltuum et omnium arborum genera possunt multitudinem gentium figurare. Hucusque solitudo Pharan decimas octavas continet mansiones, quæ descriptæ in catalogo in superiori itinere non ponuntur. ORIG. Post hæc venitur ad Asiongaber, quod interpretatur consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, pervenit ad consilia viri, sicut ille qui dicebat: Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli I Cor. 13.. Sunt ergo magna consilia viri; unde: Aqua alta consilium in corde viri. Prov. 20.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they departed from Ebronah, and encamped at Ezion-gaber.
In Context
34Et de Jetebatha venerunt in Hebrona. + 33.34 Hebrona. ID. Transitus, id est mundus. Præterit enim figura hujus mundi, in quem venientes sancti cupiunt ad meliora transire. Ad hanc mansionem venit verus Hebræus, id est transitor, qui dicere potest: Transiens, videbo visionem hanc magnam Exod. 3.; unde: Et non dixerunt qui præteribant, Benedictio Domini super vos. Psal. CXXVIII. ORIG. Inde applicuerunt in Hebrona, quod est transitus: transeunda enim sunt omnia, quod etiam si ad bona venias, oportet te ad meliora transire, usquequo ad illud bonum venias, in quo semper debeas permanere.
36Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades. + 33.36 In desertum, etc. HIERON.. Quæritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: Commovebit Dominus desertum Cades. ORIG. Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat. ID. Post hæc venerunt ad Pharan Cades, etc., usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis. ID. Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus.
Read all of Numbers 33
Cross References
Deuteronomy 2:8Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.
1 Kings 22:48Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:35