Numbers 33:36
Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades. + 33.36 In desertum, etc. HIERON.. Quæritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: Commovebit Dominus desertum Cades. ORIG. Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat. ID. Post hæc venerunt ad Pharan Cades, etc., usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis. ID. Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from Ezion-gaber, and pitched in the wilderness of Zin, which is Kadesh.
In Context
37Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.
Cross References
Numbers 13:21humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.
Numbers 20:1Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. + 20.1 Veneruntque filii, etc. ISID., in Num., tom. 5. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: hæc est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quæ significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius. Percutiens virga. AUG., quæst. 35. Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.
Deuteronomy 32:51quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël.