bible.software › Numbers › Numbers 33 › Numbers 33:43
Numbers 33:43
Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. + 33.43 Oboth. HIERON. Magi vel pythones, quia post imaginem Dei quæ in corde ratione monstratur, et confessionem fidei quæ ore profertur, consurgunt serpentes, et maleficæ artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum. ORIG. Post hoc venitur in Oboth. Cujus nominis quamvis non invenerimus interpretationem, non dubitamus sicut in cæteris, et in hoc consequentiam profectuum conservari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they departed from Punon, and pitched in Oboth.
In Context
42Unde egressi, venerunt in Phunon. + 33.42 Phunon. Os, quia cum passionem Filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, secundum illud: Corde creditur ad justitiam, etc. Rom. 10. ORIG. Hinc venitur ad Phunon, quod putamus esse oris parcimoniam; qui enim potuerit mysterium Christi, et Spiritus sancti intueri, et viderit vel audierit quæ non licet homini loqui, necessario habebit oris parcimoniam, sciens quibus, quando vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui.
44Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum. + 33.44 In finibus. Significat secundum litteram, quod hucusque fuerunt in finibus Idumæorum, et nunc veniunt ad terminos Moab. ORIG. Sequitur post hæc mansio Gai, id est Chaos: appropriat enim per hoc profectus ad sinum Abrahæ, qui ait: Inter nos et vos magnum chaos firmatum est Luc. 16., ut cum Lazaro requiescat. In Dibongad. HIERON. Dibongad, etc., usque ad sed econtrario solitudinem nobis propositam noverimus. ORIG. Inde venitur iterum ad Dibongad, etc., usque ad quam perfecte et pie de Deo sentiat cognoscatur.
Read all of Numbers 33
Cross References
Numbers 21:10Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. + 21.10 Profectique filii Isræl castrametati, etc. Tricesima septima mansio est in Oboth, quæ vertitur in magos vel pythones. Quia post imaginem Dei, quæ in cordis ratione monstratur, et confessione fidei, quæ ore profertur, consurgunt serpentes et maleficæ artes; nos autem omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures, ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 33:43