The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:42

Numbers 33:42

Unde egressi, venerunt in Phunon. + 33.42 Phunon. Os, quia cum passionem Filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, secundum illud: Corde creditur ad justitiam, etc. Rom. 10. ORIG. Hinc venitur ad Phunon, quod putamus esse oris parcimoniam; qui enim potuerit mysterium Christi, et Spiritus sancti intueri, et viderit vel audierit quæ non licet homini loqui, necessario habebit oris parcimoniam, sciens quibus, quando vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they departed from Zalmonah, and pitched in Punon.

In Context

41Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. + 33.41 In salmona. HIERON. Castrametati sunt in Salmona, etc., usque ad manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur. ORIG. Sequitur, etc., usque ad Christus est, et Spiritus sanctus. HIERON. Salmona imaguncula, quia ibi expressa est imago Salvatoris per serpentem æneum qui in ligno pependit.

43Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. + 33.43 Oboth. HIERON. Magi vel pythones, quia post imaginem Dei quæ in corde ratione monstratur, et confessionem fidei quæ ore profertur, consurgunt serpentes, et maleficæ artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum. ORIG. Post hoc venitur in Oboth. Cujus nominis quamvis non invenerimus interpretationem, non dubitamus sicut in cæteris, et in hoc consequentiam profectuum conservari.

Read all of Numbers 33

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:41Numbers 33Numbers 33:43 →