The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:46

Numbers 33:46

Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim. + 33.46 Helmondeblathaim. HIERON. Quod interpretatur, etc., usque ad vix populi precibus liberatum. ORIG. Post hæc venitur in Helmondeblathaim, quod interpretatur contemptus ficuum, id est ubi contemnantur penitus terrena: nisi enim contempta fuerint, quæ delectare videntur in terris, ad cœlestia transire non possumus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they removed from Dibon-gad, and encamped in Almon-diblathaim.

In Context

45Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

47Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. + 33.47 Venerunt ad montem Abarim contra Nabo, etc. HIERON. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo. ORIG. Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de sæculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in sæculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo sæculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum. HIERON. Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriæ cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus.

Read all of Numbers 33

Cross References

Isaiah 15:2Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. + 15.2 Ascendit domus. Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat. Dibon. ID. Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit. Super Nabo. ID. Quia et omnis prophetiæ hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi.

Jeremiah 48:22et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:46

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:45Numbers 33Numbers 33:47 →