Numbers 33:47
Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. + 33.47 Venerunt ad montem Abarim contra Nabo, etc. HIERON. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo. ORIG. Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de sæculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in sæculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo sæculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum. HIERON. Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriæ cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from Almon-diblathaim, and pitched in the mountains of Abarim, before Nebo.
In Context
Cross References
Numbers 21:20De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. + 21.20 In Bamoth. Bamoth adventus mortis, qua scilicet commorimur, ut convivamus ei, et mortificamus membra nostra super terram. Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte Rom. 6.. Qui enim ordinem salutaris viæ tenet, debet per hæc singulariter agere et post multa ad hunc locum venire. ORIG. Et ex Bamoth, inquit, etc., usque ad imo profectibus iter animæ paratur ad cœlum.
Deuteronomy 32:49Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. + 32.49 Ascende in montem. Abarim interpretatur transitus; Nebo in conclusione. Dicitur Nebo mons esse in terra Moab contra Jericho, supra Jordanem, in supercilio Phasga, juxta montem Phogor, a quo circa eum regio usque nunc Phasga appellatur. Moses ergo in Abarim et in monte Nebo contra Jericho ultra Jordanem moritur: quia lex et circumcisio usque ad Christum et baptismi sacramentum processit, ibique conclusa est, quia finis legis Christus. Vidit Moses terram promissionis, sed non ingressus est, quia in spiritu prævidit, et in lege prædixit Christi gratiam futuram, sed præsentem non vidit eum. Unde: Multi justi et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..